Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.21.1 Cic. Fam. 5.21.3 (English) >>Cic. Fam. 5.21.5

5.21.2 itaque utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum meorum. ego enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim. cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et omnes boni. ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. sed et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.

5.21.3 neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum; videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen. puto autem mea non nihil interesse, quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, verum tamen, quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum. est enim res iam in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum putem.

sed plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum summam humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse. verum enim scribam: teneriore mihi animo videbare sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re p. viximus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.21.1 Cic. Fam. 5.21.3 (English) >>Cic. Fam. 5.21.5

Powered by PhiloLogic